QUELLE

DATUM1622-01-24   Suche   Suche DWUD
URHEBER/AUSSTELLERSteill, Johannes
AUSSTELLUNGSORTCoesfeld
TITEL/REGESTSchreiben des Johann Steill, Priester in Coesfeld, an den Kurfürsten Ferdinand wegen der Beerdigung des calvinistischen Bürgermeisters Heinrich vom Berg auf dem Friedhof
TEXT[S. 579] Mitto Rev. ac. Ser. Celsitudini vestrae relationem de Henrico quodam zum Berg mercatore Calviniano, qui cum apud nos Coesfeldiae prima novi hujus anni die in haeresi decessisset contra Canones a Sectae suae hominibus per vim in Catholico parochiae nostrae caemiterio est inhumatus.

Ut mitterem Rev. admodum et praenobilis Dominus Archidiaconus noster Praepositus Varlarensis fecit, qui id negotii mihi dedit. Quamquam ut ille non fecisset (quae rei gravitas est) ultro eam maeque sponte ad Rev. et Ser. Celsitudinem vestram consilii auxiliique causa retulissem.

Revera enim negotium maximi momenti est, adeo quidem, ut certo mihi affirmare posse videar ex hoc uno potissimum (prout serio aut remisse tractabitur) ita vel salutem Coesfeldiam vel exitium in posterum habituram.

Neque haec mea tantum aut Rev. admodum et Praenobilis Domini Archidiaconi opinio est, sed aeque Catholicorum, qui hic sunt omnium, quorum votum est, a Reverendissima et Ser. Celsitudine vestra quam primum Commissarios mitti, qui Reverendo admodum et praenobili D. Archidiacono R. et S. Celsitudinis vestrae nomine atque auctoritate assistant.

Aptissimos quidem (nisi certos ex nomine nos a R. et S. Celsitudine vestra petere indecorum est) ad eam Commissionem censeremus R. admodum et eximium D. Vicarium in Spiritualibus, D. Petrum Nicolartium, necnon R. aeque ut praenobilem amplissimumque D. Theod. a Plettenberg [S. 580] Ecclesiae Cathedralis Monasteriensis Cellerarium. Uterque enim, ut rerum ejusmodi valde intelligens, est ita zelosus inprimis et discretus.

Commodior occasio Jurisdictionis tam spiritualis quam temporalis (de quibus multum hactenus decerptum est) recuperandae postliminio aut sanciendae nunquam fuit. Et id ex relatione adjuncta R. et S. Celsitudo vestra melius haud dubie quam nos arbitrari poterit.

Timet sibi Senatus, qui Dei, Ecclesiae, R. et S. principis sui causam (requisitus licet) metu humano deseruit. Timent haeretici palam omnes, promittunt et offerunt munera (tanta est diffidentia), si dissimulare velimus.

Restituetur Deo honor, constabit jus suum, ut par est Ecclesiae, auctoritas Pastoribus, confirmabuntur Catholici, erigentur Neophyti, dejicientur haeretici, omnis denique iniquitas oppilabit os suum.

Alias Spes magna est Coesfeldiae secuturi fructus. Multi adhuc sunt haeretici Catholici, plerique incredibiliter tepidi: ingens, non nego, rerum divinarum neglectus (in quo non nos et antecessores nostri culpandi, sed populi durities), sed haec omnia facile cum Dei gratia pervincemus dummodo R. et S. Celsitudine vestra protegente (pro quo enixe, humiliter ac suppliciter rogamus) jus suum Ecclesia, vigorem Sacri Canones obtinere possint.

Et jam tum futuri eventus experimentum coepi ex ea mutatione quam brevi factum hic miror et gaudeo (propter inhumationem haeretici ipsis ejus sociis agnoscentibus, quod male fecerint, quae agnitio operabitur in illis salutem stabilem). Domini Commissarii, ubi venerint, videbunt utique, quantum effectum et de omnibus (ne nos ipsos praedicare videamur) R. et Ill. Ser. Celsitudinem vestram docebunt plenius.

Deus Opt. Max. Rev. et Ser. Celsitudinem vestram suae gloriae atque Ecclesiae prorsus immortalem praestet. Coesfeldiae etc.
ERLÄUTERUNGBericht, dass am 01.01.1622 der Bürgermeister Heinrich zum Berg, welcher ein Calvinist gewesen, von seinen Glaubensgenossen gewaltsam auf dem katholischen Kirchhof beerdigt worden sei. Der Magistrat habe nicht gewagt einzuschreiten. Steill berichtet weiter, dass viele Unkatholische in Coesfeld seien. Der Kurfürst möge helfen.

Am 07.03.1622 verfügte der Kurfürst von Brühl aus an seine Räthe, dass sie Comissarien nach Coesfeld senden und den Prozess gegen den Magistrat wegen seiner Connivenz bei der Beerdigung einleiten sollen. Gegen die Schuldigen soll mit Strafen vorgegangen werden.


QUELLE     | Die Gegenreformation in Westfalen und am Niederrhein | Bd. 3, Nr. 538, S. 579f.


SYSTEMATIK / WEITERE RESSOURCEN  
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Ort2.21   Münster, (Fürst-)Bistum < - 1802>
3.3.3   Coesfeld, Stadt
Sachgebiet6.8.12   Klerus
16.2   Katholische Kirche
16.6   Kirchliches Leben, Kultus
16.6.3   Geistliche, Rabbiner, Ordensleute
DATUM AUFNAHME2004-05-23
AUFRUFE GESAMT2845
AUFRUFE IM MONAT199