Regest

Datum [o. D. / vor 1471-11-09] Suche DWUD Suche DWUD Datum Bestand: früher | später
Titel/Regest Ista sunt, que ego frater Hermannus de Gerden, Citrensis ecclesie episcopus, dedi et legavi conventui Wartbergensi pure propter Deum:

Inprimis construxi in ecclesia unam capellam novam in honorem beate Marie virginis cum solempni ymagine eiusdem virginis gloriose, que constabat centum florenis et viginti et tre[...], et in eadem omnibus sabbatinis diebus, nisi festum solempne impediat, debet solempniter celebrari missa de beata virgine Maria cum organis, pro quo conventus habet annuatim sex florenos Renenses, emptos cum centum florenis apud consulatum in Paderborn perpetui census; cum quibus sex florenis prior seu procurator debet emere ordeum pro braxatura.

Item in eadem ecclesia construxi unam aliam capellam in honorem Salvatoris, Undecim millium virginum et sancti T[hom?]e apostoli, que etiam cum fenestra constabat centum florenis et ultra. Et ymaginem Salvatoris dedit magister Hermannus, pictor, pro memoria et salute anime sue.
Item in eadem ecclesia exposui pro organis, pro maiori viginti quatuor florenos et quinque pro minori et ultra exceptis aliis [r]equisitis.

Item feci elevare altare maius et dedi quatuor florenos.

Item ad ymaginem beate Marie virg. argenteam, que omnibus sabbatinis diebus, quando in eadem capella so[lem]pniter celebratur missa de beata virgine, defertur cum vivifico sacramento, dedi octo florenos.

Item feci fieri unam novam crucem argenteam notab[ilem], que constabat LXXIII florenis in auro.
Item pro ymagine beati Vincentii, doctoris, in Treysa dedi octo florenos.

Item dedi unam monstrantiam totaliter deauratam, in qua debet reservari Corpus Dominicum, s. sacramentum, dedi [...] IIII florenos.

Item dedi unam aliam monstrantiam argenteam cum magnis reliquiis in valore viginti quatuor florenorum.

Item ad sacristiam dedi unum solempne ornamentum viridi coloris cum dalmaticis et aliis requisitis, pro quibus [e]xposui centum [et quinque?] florenos.

Item unum ornamentum albi coloris cum dalmaticis et aliis requisitis, pro quibus dedi septuaginta florenos, [et hoc quidem] ornamento celebrari debet missa, quando de beata virgine in eadem capella celebratur in laudem et gloriam ipsius virginis gloriose.
Erläuterung Datierung nach Todesdatum des Hermannus de Gerden, Bischof zu Citren.
Archiv   Verein für Geschichte und Altertumskunde Westfalens, Abteilung Paderborn e. V.
Bestand   Urkunden |   alle Regesten
Benutzungsort Erzbischöfliche Akademische Bibliothek Paderborn
Quelle   Stöwer, Ulrike (Bearb.) | Das Archiv des Vereins für Geschichte und Altertumskunde Westfalens, Abteilung Paderborn e.V. | Nr. 702, S. 334f.
Formalbeschreibung Ausf. unvollst.[197], Perg. (st. besch.), Lat. - Rückseite: Iv 15. Jh./ Legata testamenti episcopi Hermanni Citrensis, [darunter] oblivioni danda [17. Jh.]
Regest: Stolte S. 333f.


[197] Unterer Teil abgeschnitten, eineige Buchstaben der Fortsetzung sind noch erhalten.
Projekt   Digitale Westfälische Urkunden-Datenbank (DWUD)
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.20   1450-1499
Datum Aufnahme 2004-08-06
Datum Änderung 2011-02-07
Aufrufe gesamt 1868
Aufrufe im Monat 519