Regest

Datum 1282-06-20 Suche DWUD Suche Portal Datum Bestand: früher | später
Urheber/Aussteller Siegfried, Bischof von Hildesheim
Titel/Regest Bischof Siegfried von Hildesheim gewährt, vorbehaltlich der Zustimmung des Paderborner Bischofs Otto, all denen einen Ablass von vierzig Tagen, die das Dominikanerkloster in Warburg am Tag der Kirchweihe sowie deren Jahrestag, an den Festen der Kirchenpatrone, den vier Festen der Jungfrau Maria, den beiden Festen des Dominikus, des Augustinus und des Märtyrers Petrus und an den Oktaven dieser Feste besuchen. Der Bischof räumt dieses auch allen Angehörigen seiner Diözese ein, die den Dominikanern in Warburg hilfreich zur Seite zu stehen, weil sie dort einen neuen Konvent errichten wollen.
Text Siffridus Dei gratia Hildensemensis ecclesie [1] episcopus universis Christi fidelibus salutem in omnium salvatore. Licet cunctorum Christi fidelium velimus pro nostris viribus utilitatibus deservire, tamen circa illos desideramus magis benefici inveniri, pro quibus et alcioris allegat necessitas paupertatis et qui vineam Domini Sabaoth imbre predicacionis irrigant et laboribus excolunt indefessis. Cum igitur dilecti filii nostri fratres ordinis Predicatorum, domus Wartbergensis, consecrationem cimiterii sui et altaris unius laborent quamtocius celebrari, nos omnipotentis Dei auctoritate confisi omnibus illuc devote confluentibus in ipso consecrationis die et in anniversario consecrationis XL dies et carenam sub ratihabicione venerabilis domini Ottonis Paderbornensis episcopi indulgemus. Insuper in omnibus sollempnitatibus eorum et festis patronorum et in festivitatibus quatuor beate virginis Marie, in utroque festo beati Dominici, beati Augustini et sancti Petri martiris et in octavis et per octavas predictorum eandem indulgencie graciam elargimur. Concedentes nichilominus hominibus nostre dyocesis illuc devote accedentibus, ut participes sint indulgenciarum, quas venerabiles patres archiepiscopi et episcopi fuerint elargiti, et quia supradicti fratres conventum novum in loco memorato cupiunt instaurare, eandem indulgenciam concedimus omnibus, qui eis manum porrexerint adiutricem. Datum anno Domini M°CC°LXXXII°, sabbato ante festum beati Johannis Baptiste.

Siffridus Dei gratia Hildensemensis ecclesiea) episcopus universis Christi fidelibus salutem in omnium salvatore. Licet cunctorum Christi fidelium velimus pro nostris viribus utilitatibus deservire, tamen circa illos desideramus magis benefici inveniri, pro quibus et alcioris allegat necessitas paupertatis et qui vineam Domini Sabaoth imbre predicacionis irrigant et laboribus excolunt indefessis. Cum igitur dilecti filii nostri fratres ordinis Predicatorum, domus Wartbergensis, consecrationem cimiterii sui et altaris unius laborent quamtocius celebrari, nos omnipotentis Dei auctoritate confisi omnibus illuc devote confluentibus in ipso consecrationis die et in anniversario consecrationis XL dies et carenam sub ratihabicione venerabilis domini Ottonis Paderbornensis episcopi indulgemus. Insuper in omnibus sollempnitatibus eorum et festis patronorum et in festivitatibus quatuor beate virginis Marie, in utroque festo beati Dominici, beati Augustini et sancti Petri martiris et in octavis et per octavas predictorum eandem indulgencie graciam elargimur. Concedentes nichilominus hominibus nostre dyocesis illuc devote accedentibus, ut participes sint indulgenciarum, quas venerabiles patres archiepiscopi et episcopi fuerint elargiti, et quia supradicti fratres conventum novum in loco memorato cupiunt instaurare, eandem indulgenciam concedimus omnibus, qui eis manum porrexerint adiutricem. Datum anno Domini M°CC°LXXXII°, sabbato ante festum beati Johannis Baptiste.

[1] Vorlage: eclesie.
Sonstige Beteiligte Otto, Bischof (sonst. Beteiligter)
Archiv   Warburg, Dominikanerkloster
Bestand   Urkunden |   alle Regesten
Signatur 10
Benutzungsort Landesarchiv NRW Abteilung Westfalen
Bestellsignatur Dominikanerkloster Warburg - Urkunden, Nr. 10
Material Pergament
Sprache lateinisch
Überlieferungsart Ausfertigung
Siegelankündigung 1
Siegel vorhanden 0
Literatur Fisch und Fleisch
Projekt   Digitale Westfälische Urkunden-Datenbank (DWUD)
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.16   1250-1299
Datum Aufnahme 2010-07-15
Datum Änderung 2011-02-11
Aufrufe gesamt 10393
Aufrufe im Monat 2311