Regest

Datum 1283-04-26 Suche DWUD Suche Portal Datum Bestand: früher | später
Urheber/Aussteller Asser, Bischof
Ausstellungsort Lübeck
Titel/Regest Bischof Asser von Vexjö (Gotland) gewährt allen Wohltätern des Dominikanerklosters in Warburg einen Ablass von 40 Tagen. Derselbe Ablass wird auch jenen gewährt, die das Kloster an folgenden Festtagen besuchen: den Weihe- und Anniversartagen der Kirche, Altäre und des Kirchhofs, an den vier Marienfesten, an den Festen der hll. Paulus, Petrus, Dominikus, Augustinus, der 11.000 Jungfrauen, Maria Magdalena, Katharina und an den jeweiligen Oktaven. Darüber hinaus bestätigt der Bischof alle von Erzbischöfen und Bischöfen ausgestellten Ablässe und kündigt sein Siegel an.
Text Asserus Dei gratia Vexoniensis episcopus omnibus hanc litteram inspecturis salutem in omnium salutari. Quoniam pietas valet ad omnia eius, que nunc vite est, promissionem habens pariter et future, ea propter eis, qui magis operi pio inserviunt, per ipsos, qui presunt, est pietas inpendenda. Cum igitur fratres ordinis fratrum Predicatorum, qui vineam domini Sabaoth verbo ac opere excolunt indefesse, nichil habeant, nisi quod fidelium eis pietas elargitur et novum conventum sui ordinis receperint in Wartberch dyocesis Paderburnensis ac pro domo inibi construenda gratia egeant ampliori pie ipsis conpaciendo omnibus, qui fratribus dicte domus pro ipsorum necessitatibus sive pro domus constructione manum porrexerint adiutricem, sub ratihabitione metropolitani sive dyocesani XL dies indulgencie et karenam de Dei omnipotentis confisi misericordia condonamus. Hanc ipsam indulgenciam hiis conferimus, qui devocionis gratia locum ipsorum visitaverint in die consecrationis ecclesie, altarium, cimiterii ac in anniversariis eorundem, in IIIIor sollempnitatibus beate Marie virginis, in utroque festo beati Pauli apostoli, in festo beati Petri martiris, in utroque festo beati Dominici, in festo beati Augustini et in festo a) XI Milium Virginum, Marie Magdalene et Katerine ac per omnes octavas omnium predictorum. Insuper in nostris subditis illuc accessuris ratificamus omnes indulgencias, quas venerabiliter archiepiscopi ac episcopi fuerint elargiti. In huius concessionis testimonium nostrum sigillum duxi presentibus apponendum. Datum Lubeke anno Domini Mo CCo LXXXIIIo VIo kalendas Maii.

a) 'festo' korr. aus 'festis'
Archiv   Warburg, Dominikanerkloster
Bestand   Urkunden |   alle Regesten
Signatur 16
Benutzungsort Landesarchiv NRW Abteilung Westfalen
Bestellsignatur Dominikanerkloster Warburg - Urkunden, Nr. 16
Material Pergament
Sprache lateinisch
Überlieferungsart Ausfertigung
Siegelankündigung 1
Siegel vorhanden 0
Literatur WUB 4, 1736
Projekt   Digitale Westfälische Urkunden-Datenbank (DWUD)
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.16   1250-1299
Datum Aufnahme 2010-07-15
Datum Änderung 2011-01-17
Aufrufe gesamt 11497
Aufrufe im Monat 2443