Regest

Datum 1285-09-13 Suche DWUD Suche Portal Datum Bestand: früher | später
Urheber/Aussteller Honorius IV., Papst
  Honorius IV.  |  Papst  |  
Ausstellungsort Tivoli
Titel/Regest Papst Honorius IV. gestattet den Dominikanern, während der Zeit des Interdikts die Beichte abzulegen, die Absolution und die Sakramente der Kommunion und der letzten Ölung zu empfangen sowie die Messe zu lesen, allerdings nur bei verschlossenen Türen, ohne Glockengeläut, in aller Stille und unter Ausschluß aller, die nicht dem Orden angehören oder Exkommunikation und Interdikt unterliegen.
Text Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis, magistro et fratribus ordinis Predicatorum, salutem et apostolicam benedictionem. Meritis vestre religionis inducimur, ut petitionibus vestris in hiis, que animarum salutem continent, favorabiliter annuamus. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod contingit interdum civitates et alia loca, in quibus habitatis, supponi ecclesiastico interdicto et non obstantibus aliquibus privilegiis seu indulgentiis quibuscumque religiosis ab apostolica sede concessis exceptis baptismate parvulorum et penitentiis morientium omnia in eis ecclesiastica sacramenta prohiberi, propter quod sine conscientiarum vestrarum dispendio vestra confiteri peccata et ab ipsis absolvi ac divina celebrare officia interdicto durante huiusmodi non potestis nec etiam eucharistie ac unctionis extreme in mortis articulo recipere sacramenta. Super quo per sedem apostolicam petivistis humiliter vobis de salutari remedio provideri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, ut tempore talis interdicti vestra confiteri peccata et ab ipsis absolvi ac simul legere divinum officium, missas celebrare ianuis clausis, non pulsatis campanis, voce summissa, excommunicatis et interdictis ac omnibus personis, que non sint de ordine vestro, exclusis necnon temporibus consuetis iuxta morem vestri ordinis sacre communionis et unctionis extreme sacramenta recipere prohibitione huiusmodi seu aliquibus litteris super hoc a sede predicta impetrandis, que de ordine predicto et hac indulgentia specialem non fecerint mentionem, nequaquam obstantibus valeatis, vobis auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Tibure idus Septembris pontificatus nostri anno primo.
Vermerke Schreibersignatur unten rechts: 'Dominicus'; Taxvermerk unter der Plica links: 'V' mit übergeschriebener 'I' (= 6)
Archiv   Warburg, Dominikanerkloster
Bestand   Urkunden |   alle Regesten
Signatur 26
Benutzungsort Landesarchiv NRW Abteilung Westfalen
Bestellsignatur Dominikanerkloster Warburg - Urkunden, Nr. 26
Material Pergament
Sprache lateinisch
Überlieferungsart Ausfertigung
Siegel Bleibulle an roten und gelben Seidenfäden anhängend
Siegelankündigung 1
Siegel vorhanden 1
Literatur Regesten: Potthast Nr. 22287; WUB 5, 750
Projekt   Digitale Westfälische Urkunden-Datenbank (DWUD)
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.16   1250-1299
Datum Aufnahme 2010-07-15
Datum Änderung 2011-02-11
Aufrufe gesamt 13775
Aufrufe im Monat 2667