Text |
In nomine sancte et individue Trinitatis. Bernhardus tertius Dei gratia Paderbornensis ecclesie episcopus. Quoniam cautum et utile omnino esse cognoscitur, ut facta memorie digna scriptorum autenticorum suffragio posterorum imprimantur cognitioni, nos in eo sequentes predecessorum nostrorum vestigia, presentis inspectione pagine cunctis Christi fidelibus insinuamus, quod venerabilis decessor noster sancte recordationis Bernhardus episcopus a Bertoldo et filiis ipsius de Bilinchusen curiam in Siddessen, quam pheodi nomine tenebant, liberam accepit, in cuius reconpensationem ipsis decimam de Ossendorp liberaliter de consensu ecclesie nostre in pheudum concessit. Optinuitque a provisoribus cenobii Gerdinensis, ut ipsi curiam in Nuten castro Iburg adiacentem, et ex hoc sibi et successoribus suis Paderburnensis ecclesie episcopis magis oportunam, voluntarie resignarent, et omne ius ipsius curie et omnium bonorum et pertinentium, que ab ecclesia Paderburnensi tenebant, cederent usibus mense episcopalis. Volens autem idem venerabilis decessor noster claustri Gerdinensis pie et sollicite providere indempnitate, consentiente sibi ecclesia nostra, supra memoratam curiam in Siddessen, claustro Gerdinensi contulit, in pretaxate curie Nuten recompensationem, quam nos ei presenti instrumento sigilli nostri appositione firmato in perpetuum sanctimus, sub anath(em)atis prohibentes interminatione, ne quis supradictis permutationibus tam provide ac sollempniter tractatis audeat in posterum obviare, aut cenobio Gerdinensi de sepedicta curia de Siddessen questionem movere. Acta autem sunt hec anno dominice incarnationis M°CC°VII°, indictione X, pontificatus nostri anno IIII° et coram testibus subscriptis Lamberto preposito maiore, Thiderico decano, Heinrico beati Petri preposito, Thiderico scolastico, Conrado custode, Johanne cellerario, Heinrico camerario, magistro Johanne fratre et subdiacono nostro, Amelungo comite et filiis eius Heinrico dapifero, Lippoldo, Conrado, Hermanno, Wernhero, Rotgero et aliis quam pluribus ministerialibus ecclesie nostre. |