Regest

Datum 1223-10-07 Suche DWUD Suche Portal Datum Bestand: früher | später
Titel/Regest Bischof Conrad von Minden an das Domkapitel zu Paderborn betr. Ausführung eines päpstlichen Mandates (vom 07.10.1223, WUB 6, 118) für Kloster Helmarshausen.
Text Venerabilibus in Christo dominis ac fratribus suis preposito, decano totique Patherb. ecclesie capitulo. C(onradus) dei gratia Mindensis episcopus salutem et fraterne caritatis obsequium. Fratres de Helmwardesh(usen) per litteras et pernuncium monachum nobis pro consecratione crismatis et alei suplicarunt exhibitis insuper nobis quibusdam litteris domini Honorii pape, in quibus districtius mandatur domino Hilden(eshemensi) episcopo et nobis, ut quanto fuerimus requisiti (Anm: 1) hec et alia sacramenta monasterio prefato sine difficultate inpendamus. Ex adverso vero explicabat devote nobis scolasticus ecclesie nostre, quatenus attendentes tribulationes vestras et ecclesie vestre in preiudicium ecclesie Patherb(runnensis) super huiusmodi nichil attemptaremus, maxime cum eadem causa sicut dicebat iudicibus delegatis ad(omi)no papa sit commissa nec determinata, verum licet vobis et ecclesie westre in omnibus quibus possumus deferre merito debeamus et libenter velimus, tamen quia nec auctenticum domini pape nec littere iudicum nobis fuerunt exhibite in contrarium, mandatum domini pape ad presens pretermittere non audentes processimus sub tali protestacione q(no)d videlicet nec ad roborationem iuris monachorm, nec ad infirmationem iuris vestre ecclesie mandatum apostolicum expleremus et in hoc nuncius Helmwardesh(usensis) consensit n(ecno)n ne in posterum aliqua vobis super hoc moveri possit calumpnia, presentem litteram nostram vobis transmittimus sigilli nostri appensione munitam.

[(Anm. 1) zweimal. einmal durch Unterpunktierung getilgt. ].
Archiv   Ruhr (Dep.)
Bestand   Urkunden |   alle Regesten
Signatur 002
Benutzungsort LWL-Archivamt für Westfalen
Material Pergament
Überlieferungsart Original
Siegel Anhängendes Siegel (WS II 54,2), größtenteils zerstört; ungedruckt.
Systematik
Typ1.3   Einzelquelle (in Volltext/Regestenform)
Zeit2.15   1200-1249
Datum Aufnahme 2011-02-03
Datum Änderung 2011-02-03
Aufrufe gesamt 10797
Aufrufe im Monat 2305